monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 9 > sectio 66 > sectio 3 > 38 > sectio 84 > sectio 12 > sectio 10 > sectio 54 > 16 > sectio 73 > bam425.71 > sectio 81 > sectio 39 > 5 > sectio 77 > sectio 19 > csg98.216 > cpl894.141 > sectio 16 > bnf15462.292 > 10 > sectio 6 > 2 > 5 > sectio 26 > 7 > 12 > 215 > sectio 105 > 213 > sectio 54 > sectio 145 > sectio 43 > sectio 71 > 96 > sectio 110 > sectio 21 > sectio 11 > CAPUT XLVI. > sectio 46 > CAPUT XIII. > 38 > sectio 20 > 8 > cpl894.202 > sectio 38 > sectio 10 > 9 > sectio 89 > sectio 30 > cpl894.176 > sectio 34 > sectio > sectio 68 > 6 > 6 > sectio 114 > sectio 23 > sectio 139 > 16 > sectio 18 > 24 > 29 > cpl894.186 > 5 > sectio 84 > sectio 69 > sectio 47 > sectio 17 > sectio 146 > sectio 20 > 3 > CAPUT XLIX. > csg7.47 > sectio 6 > sectio 41 > sectio 17 > sectio 102 > sectio > sectio 37 > cpl894.206 > CAPUT II. > sectio 27 > sectio 103 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 10, 6. <<<     >>> 8.

7.

1 Redarguti de falsitate sunt, ut faterentur; nec tamen ratione correcti.
2 Nam cum diceremus secundum carnis susceptionem minorem Patre suo Filium dici, secundum divinitatem autem pro testimoniis Scripturarum parem Patri et aequalem probari, nec posse ibi esse discretionis gradus alicuius, aut magnitudinis, ubi esset unitas potestatis; non solum illi noluerunt emendare errorem, sed etiam vesaniam augere coeperunt, ut et subiectum secundum divinitatem dicerent Filium, quasi ulla Dei secundum divinitatem et maiestatem suam possit esse subiectio.
3 Mortem denique eius non ad sacramentum nostrae salutis, sed ad infirmitatem quamdam divinitatis referunt.